Summa Theologiae, Tertia Pars, Quaestio XL, Articulus V

[Monitio editoris: anglica interpretatio huius operis inveniri potest hic]

Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus liberalis proprie fuit. Liberalitas enim virtus, ut in secunda parte habitum est, secundum auctoritatem Ambrosii et Augustini. Et sicut supra dictum est, virtus liberalitatis, quae intellegi circa divitias consuevit, maxime in Christo ostendebatur in vita terrena sua. Liberalitas enim in homine ostenditur in quantum sponte distribuit vel liberat omnia quarum non indigeret. Sed Christus conveniens pauperem vitam in hoc mundo duxit, ut supra dictum est. Ergo videtur quod Christus liberalis circa divitias fuit in contemnendo easdem.

Praeterea, liberalitas est pars iustitiae. Ambrosius enim dicit, in I de Offic., iustitia ad societatem generis humani refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eandem liberalitatem aut benignitatem vocant. Et omnes virtutes in Christo fuerunt, sicut supra dictum est. Christus autem doctor iustitiae intellegitur, secundum illud Ioel II, laetamini in domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae. Et hoc maxime manifestum est in eius admonitionibus eleemosynas pauperibus largiri. Ergo videtur quod Christus liberalis fuit propter suam iustitiam.

 Praeterea, liberalitas, quae aliter liberalisma intellegitur, ad quamdam velleitatem vel libertatem accipere alios ut praesentialiter sunt, praetermissa dissonantia in conversatione vel fidem. Sed Christus maxime hanc velleitatem declarabat in eius convivendo cum peccatoribus, mulieribus, et filiis. Et salus operata Christo pro omnibus est, secundum Apostolum: Et pro omnibus mortuus est Christus. Ergo, Christus etiam liberalis in hac sensu fuit.

Praeterea, ad liberalem pertinet peccata aliorum hominum tolerare vel pati. Sed Deus mala admittit, etiam illud magnum malum Satanae, scilicet persecutionem Iob sanctissimi servi, ut dicit Gregorius, in II Moral., exponens illud Iob: Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas iniusta; quia a semetipso voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri nonnisi iuste permittit. Ergo Christus, qui divinam permissionis voluntatem participet, liberalis est.

Sed contra est quod dicitur circa Christum Matth. V: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. 

Respondeo dicendum quod homo liberalis tripliciter vocari potest. Primo, homo potest esse liberalis propter eius bonam divitiarum dispensationem, quod supra habitum est. Christus certissime liberalis in hoc sensu est, quod aliter generositas vel largitas vocetur.

Secundo, homo potest esse liberalis propter suam tolerationem et permissionem moralium. Christus non  in hoc sensu vocari debet, quoniam, cum vendentes et nummularios in templo videret, fecisset quasi flagellum de funiculis et omnes eiecit de templo et numulariorum effudit aes et mensas subertit. Etiam in Psalmo V dicitur, Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt in iusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Tertio, homo liberalis in philosophiae sensu vocari potest quia habet quod sua opinio est aequalis legi veritatis et quod existit nulla auctoritas super suam in his quae moralibus pernitent. Christus quidem liberalis in hoc sensu est, cui data est omnis potestas in caelo et in terra. Sed hoc conveniens solo Christo, qui est in forma Dei et verus bonitatis Auctor, et non respectu eius formae servi. Homo enim decipit seipsum turpiter cum imaginatur quod lex Dei cunctas incorruptibiles animas non constringat.

Et per hoc patet responsio ad primum.

Ad secundum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, convenienter definitur quod iustitia est habitus secundum quem aliquis constanti et perpetua voluntate ius suum uniquique tribuit; et quasi est eadem definition cum ea quam philosophus ponit, in V Ethic. Liberalitas, in sensu generositatis circa divitias, quidem est una potentialis pars iustitiae, sicut dictum est. Confert enim ad maiorem honestatem, quamvis parum habet de ratione debiti. Christus magis ostendit abundantius suam iustitiam in malos daemones exorcizando et templum lavando, quia haec reddunt debitum Deo et proximo in indebita mala auferendo.

Ad tertium dicendum quod, solutio dependet ad definitionem “accipere” nominis, quod potest agi vel praecepto caritatis ad bonum alterius vel praecepto liberalismae quod est indifferens peccato alterius. Praeceptum caritatis a praecepto liberalismae secundum finem distinguitur. Sicut supra dictum est, sub mandato caritatis continetur ut diligatur Deus ex toto corde, ad quod pertinet ut omnia referantur in Deum. Sic igitur constat quod supereminentem scientiae caritatem Christi esse praeceptum propter quod Christus dignatus est cum peccatoribus convivaturus esse et salutem eorum complere. Incarnationis enim Passionisque Resurrectionisque opus ex immensitate divinae caritatis processit. Sed praeceptum liberalismae, secundum quod opponitur caritati, non Deum sicut finem habet, sed magis carnalem consolationem et superbiam libertatis. Quamdam libertatem enim Bernardus contemnit sicut unum gradum superbiae, et hac libertas correspondet tertiae speciei superbiae descriptae a Gregorio, scilicet aliquis iactat se habere quod non habet.

Ad quartum dicendum quod, in seipso opere, Gregorius designat rationes multiplices propter quae Deus eius creationem pati patitur, quorum utrumque propter iustitiam vel cartitatem Domini agitur: vel ad iustam poenam cuiusdam culpae praeteritae sicut praelibationem poenarum gehennalium, vel ad purgativam medicinam per quam penitens corrigatur, vel ad prohibendum quoddam adhuc incommittum et ignotum futurum peccatum. Sed quarto, sicut patet in Iob, Gregorious dicit in praefatione Moral.: alia qua perumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur. Unde talis permissio in Deo agitur propter praeceptum caritatis magis quam liberalismae, sicut Gregorius ostendit in II Moral.: Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec tentari Deus nonnisi benigne permittit. Sed proprie pertinet ad solum Deum pati sic malum; pertinet autem ad hominem denuntiare malum sicut vigilantem canem latrare oportet.

Jacobus Huitacrus philosophiae doctor in sacrae doctrinae schola erit. Vere, scribendi in Latina fessus est. Si adhuc legeras, tecum Deus sit. Factum est. Mitte nuntia ad jwhitak5@nd.edu.

Imago Matthaeo Oryza est

Subscritbite Hibernicae Piratae hic.

Donatum Hibernicae Piratae hic.